monumenta.ch > Augustinus > 69
   

IN PSALMUM LXIX. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Gratias grano tritici, quia mori voluit et multiplicari : gratias unico Filio Dei Domino et Salvatori nostro Iesu Christo, qui mortem nostram subire non dedignatus est, ut nos vita sua dignos faceret. Ecce qui singularis erat, donec transiret, sicut dixit in psalmo, Singularis ego sum, donec transeam : quia sic erat singulare granum, ut in se haberet magnam multitudinis fecunditatem; in quantis granis passionem eius imitantibus exsultamus, quando natalitia Martyrum celebramus! Multa ergo membra eius, sub uno capite ipso Salvatore nostro charitatis et pacis vinculo colligata, sicut nosse dignamini, quoniam saepissime audistis, unus homo sunt: et ipsorum ut unius hominis vox plerumque in Psalmis auditur; et sic clamat unus tanquam omnes, quia omnes in uno unus sunt. Audiamus ergo quoniam laboraverunt martyres, et inter magnas tempestates odiorum in hoc saeculo periclitati sunt; non tam corpore, quod quandoque posituri erant, sed ipsa fide, ne deficientes, et forte acerbis persecutionum cedentes doloribus, vel amori vitae huius, amitterent quod promiserat Deus: qui non solum verbo, sed etiam exemplo abstulerat omnem timorem; verbo, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere; exemplo, faciens quod verbo praecepit, ut nec eorum verberantium manus vellet devitare, nec alapas percutientium, nec salivas conspuentium, nec coronam de spinis imponentium, nec crucem interficientium: nihil horum vitare voluit, cui nihil opus erat, propter eos quibus hoc opus erat; faciens aegrotis de seipso medicamentum. Laboraverunt ergo martyres; et nisi ille semper adesset qui ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, utique defecissent.
2 Est ergo in hoc psalmo vox contribulatorum; et ideo utique martyrum inter passiones periclitantium, sed de suo capite praesumentium. Audiamus eos, et loquamur cum eis ex affectu cordis, etiamsi non similitudine passionis. Illi enim iam coronati sunt; nos adhuc periclitamur: non quia tales nos persecutiones urgent, quales ipsos urserunt; sed fortasse peiores in omnimodis generibus tantorum scandalorum. Nostra enim tempora magis abundant illo Vae quod clamavit Dominus: Vae mundo ab scandalis. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Neque enim et Lot ille sanctus, in Sodomis ab aliquo corporalem persecutionem patiebatur, aut dictum illi erat ut non ibi habitaret; persecutio eius, facta mala Sodomitarum erant. Nunc ergo iam Christo in coelo sedente, iam glorificato, iam subiectis cervicibus regum iugo eius, et suppositis eorum frontibus signo eius; iam nullo remanente qui palam Christianis audeat insultare, adhuc tamen inter organa et symphoniacos gemimus; adhuc illi inimici Martyrum, quia vocibus et ferro non possunt, eos sua luxuria persequuntur. Atque utinam Paganos tantummodo doleremus! esset qualecumque solatium, exspectare eos qui nondum cruce Christi signati sunt, quando signentur, et quando eius auctoritate alligati desinant furere. Videmus etiam portantes in fronte signum eius, simul in ipsa fronte portare impudentiam luxuriarum, diebusque et solemnitatibus martyrum non exsultare, sed insultare. Et inter haec gemimus, et haec persecutio nostra est, si est in nobis charitas quae dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? Nullus ergo servus Dei sine persecutione; verumque est illud quod Apostolus ait: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Videris unde, videris quomodo; diabolus ille biformis est. Leo est in impetu, draco in insidiis. Leo minetur, inimicus est; draco insidietur, inimicus est. Quando nos securi? Ecce fiant omnes Christiani, numquid et diabolus christianus erit? Tentare ergo non cessat; insidiari non cessat. Infrenatus est atque illigatus in cordibus impiorum, ne saeviat in Ecclesiam, et tantum faciat quantum vult. Fremunt dentes impiorum adversus dignitatem Ecclesiae et pacem Christianorum, et quia non habent quid agant saeviendo; saltando, blasphemando, luxuriando, non impellunt corpora Christianorum, sed lacerant animas Christianorum. Clamemus ergo una voce omnes verba haec: Deus, in adiutorium meum intende. Opus enim habemus sempiterno adiutorio in isto saeculo. Quando autem non! Modo tamen in tribulatione positi maxime dicamus: Deus, in adiutorium meum intende.
3 Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Christus dicit: sive caput dicat, sive corpus dicat; ille dicit, qui dixit: Quid me persequeris? ille dicit, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nota est ergo vox huius hominis, totius hominis, capitis et corporis: non saepe commendanda, quia nota. Confundantur, inquit, et revereantur qui quaerunt animam meam. In alio psalmo dicit: Considerabam in dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui exquirat animam meam. Ibi de persecutoribus ait quia non erat qui exquireret animam eius; hic autem: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam. Dolebat se non quaeri ad imitandum; gemebat se quaeri ad opprimendum. Quaeris animam iusti, cum imitari cogitas; quaeris animam iusti, cum occidere cogitas. Quoniam duobus modis quaeritur anima hominis iusti, singuli in singulis psalmis expressi sunt. Illic dolet, quia non est qui requirat animam eius ad imitandum passiones eius; hic autem: Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Quaerunt animam eius, non ut duas habeant. Non enim sic quaerebant animam eius, quomodo quaerit latro tunicam viatoris: ad hoc occidit, ut exspoliet, ut habeat. Qui autem persequitur ut occidat, excludit animam, non se vestit. Quaerunt illi animam meam; occidere me volunt. Quid ergo tu illis optas? Confundantur, et revereantur. Et ubi est quod audisti a Domino tuo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro his qui persequuntur vos? Ecce persecutionem pateris, et maledicis eis a quibus pateris: quomodo imitaris passiones praecedentes Domini tui, pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Respondet talia dicentibus martyr, et dicit: Dominum mihi proposuisti dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; agnosce et vocem meam, ut sit et tua. Quid enim dixi de inimicis meis? Confundantur, et revereantur. Iam facta est talis vindicta de inimicis martyrum. Saulus ille qui Stephanum persecutus est, confusus est et reveritus. Anhelabat caedes, quaerebat quos attraheret et necaret: audita desuper voce, Saule, Saule, quid me persequeris? confusus et prostratus est, et erectus ad obediendum qui inflammatus erat ad persequendum . Hoc ergo optant martyres inimicis suis: Confundantur, et revereantur. Quamdiu enim non confunduntur et reverentur, necesse est facta sua defendant; gloriosi sibi videntur, quia tenent, quia ligant, quia verberant, quia occidunt, quia saltant, quia insultant: de his omnibus factis aliquando confundantur, et revereantur. Si enim confundentur, et convertentur; quia converti non possunt, nisi confusi fuerint, et reveriti. Optemus ergo haec inimicis nostris; securi optemus. Ecce ego dixi, et vobiscum dixerim: omnes qui adhuc saltant et cantant et insultant Martyribus, confundantur, et revereantur; aliquando in his parietibus tundant confusi pectora sua.
4 Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Primo fuit impetus persequentium; modo remansit malevolentia cogitantium. Prorsus tempora sunt in Ecclesia persecutionis distincta sequentia. Factus est impetus in Ecclesiam, quando reges persequebantur: et quia praedicti erant reges et persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur. Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax est Ecclesiae, coepit esse in culmine dignitatis Ecclesia, etiam in hac terra, etiam in hac vita: sed non deest fremitus persecutorum; impetus suos ad cogitationes verterunt. In illis cogitationibus tanquam in abysso ligatus est diabolus; fremit, et non erumpit. Dictum est enim de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit, et irascetur. Et quid faciet? Numquid quod primo? Attrahe, liga, percute. Non facit hoc. Quid ergo? Dentibus suis frendet, et tabescet. Et his tanquam irascitur martyr; et tamen pro his orat martyr. Quomodo enim bene optavit illis de quibus dixit, Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam; sic et nunc, Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Quare? Ut non praecedant, sed sequantur. Qui enim reprehendit christianam religionem, et consilio suo vult vivere, quasi praecedere vult Christum; ut ille videlicet erraverit, et invalidus infirmusque fuerit, qui vel voluerit pati inter manus Iudaeorum, vel potuerit: ille autem cordatus sit cavens ista omnia, declinans mortem, mentiens etiam inique ne moriatur, interficiens animam suam ut vivat corpore, magni consilii prudentisque sibi videtur. Praecedit reprehendens Christum; veluti antecedit Christum: credat in Christum, et sequatur Christum. Nam quod optatum est modo persecutoribus cogitantibus mala, dixit hoc ipse Dominus Petro. Praecedere quippe quodam loco Petrus voluit Dominum. Loquebatur enim Salvator de passione sua, quam si non suscepisset, nos salvi non essemus; et Petrus qui paulo ante eum confessus erat Filium Dei, et in illa confessione appellatus erat Petra, supra quam fabricaretur Ecclesia, paulo post Domino dicente de futura passione sua, ait: Absit, Domine; propitius esto tibi, non fiet istud. Paulo ante, Beatus es, Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: modo repente, Redi post me, satana. Quid est, Redi post me? Sequere me. Praecedere me vis, consilium mihi dare vis; melius est ut consilium meum sequaris: hoc est, Redi retro, redi post me. Antecedentem compescit, ut retro redeat; et appellat satanam, quia vult praecedere Dominum. Paulo ante, Beatus: modo, Satanas. Unde paulo ante, Beatus? Quia non tibi, inquit, revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde modo, Satanas? Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Qui ergo volumus recte celebrare natalitia martyrum, desideremus imitationem martyrum; ne velimus praecedere martyres, et melioris consilii nobis videri esse, quia evitamus passiones pro iustitia et pro fide, quas illi non evitaverunt. Ergo illi qui cogitant mala, et in luxuria nutriunt corda sua, avertantur retrorsum, et erubescant. Audiant ab Apostolo postea dicente: Quem autem fructum habuistis aliquando in quibus nunc erubescitis?
5 Quid sequitur? Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Duo sunt genera persecutorum; vituperantium, et adulantium. Plus persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris; nam et ipsam caminum dixit Scriptura. Certe cum de persecutione loqueretur Scriptura, dixit: Tanquam aurum in fornace probavit illos, de martyribus interfectis, et sicut holocausti hostiam accepit illos. Audi quia et lingua adulantium talis est: Probatio, inquit, argenti et auri ignis; vir autem probatur per os laudantium eum Ignis ille, ignis et iste; de utroque te salvum oportet exire. Fregit te reprehensor, fractus es in fornace tanquam vas fictile. Formavit te verbum, et venit tentatio tribulationis: illud quod formatum est, oportet ut coquatur; si bene formatum est, accedit ignis ut firmet. Unde ille dicebat in passione: Aruit sicut testa virtus mea. Passio quippe et caminus tribulationis fecerat fortiorem. Rursus si lauderis ab adulantibus et assentantibus, et annueris eis, veluti emens oleum, non tecum portans, sicut quinque virgines insipientes; erit caminus fracturae tuae etiam os laudantium te. Sed sine his non possumus; necesse est ut et intremus in haec, et exeamus inde: intremus in vituperationem aliquam malorum et improborum, intremus et in assentationem aliquam adulatorum; sed exire inde opus est. Rogemus eum de quo dictum est, Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum; ut intrans integer, sic exeas integer. Ait enim et Apostolus: Fidelis est Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Ecce habes ingressum. Non dixit, Non tentemini: qui enim non tentatur non probatur; et qui non probatur, non proficit. Quid ergo optavit? Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Audisti ingressum; audi et exitum: Sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare. Ergo et illi avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Quare enim me laudant? Laudent Deum. Quis enim ego sum, ut lauder in me? aut quid ego feci? quid habeo quod non accepi? Si accepisti, inquit, quid gloriaris quasi non acceperis? Avertantur ergo statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Tali oleo pingue factum est caput haereticorum, cum dicunt, Ego sum, ego sum, et dicitur illis: Tu, Domine. Acceperunt Euge, euge; secuti sunt Euge, euge: facti sunt duces caeci caecorum sequentium. Apertissimis vocibus Donato dicuntur ista cantata : Euge, euge, dux bone, dux praeclare. Et non dixit ille, Avertantur statim, et crubescant qui dicunt mihi: Euge, euge; nec eos corrigere voluit, ut Christo dicerent: Dux bone, dux praeclare. At vero Apostolus reformidans Euge hominum, ut vere laudaretur in Christo, noluit se laudari pro Christo; dicentibusque quibusdam, Ego sum Pauli, respondit in libertate Domini, Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ergo dicant martyres in persecutione etiam adulantium, Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge.
6 Et quid fit, cum illi avertuntur, et erubescunt omnes; sive qui quaerunt animam meam, sive qui cogitant mihi mala, sive qui perversa et simulata benevolentia, lingua volunt emollire quod feriant; cum fuerint et ipsi aversi et confusi, quid fiet? Exsultent, et iucundentur in te: non in me, non in illo, aut in illo; sed in quo facti sunt lux qui fuerunt tenebrae. Exsultent, et iucundentur in te, omnes qui quaerunt te. Aliud est quaerere Deum, aliud quaerere hominem. Iucundentur qui quaerunt te. Non iucundabuntur ergo qui quaerunt se, quos prior quaesisti antequam quaererent te. Nondum quaerebat ovis illa pastorem; aberraverat a grege: et descendit ad eam; quaesivit eam, reportavit in humeris suis. Contemnet te, o ovis, quaerentem se, qui prior quaesivit contemnentem se, et non quaerentem se? Iam ergo quaerere eum incipe, qui prior quaesivit te, et reportavit in humeris suis. Fac quod ait : Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me. Si ergo quaeris eum qui prior quaesivit te, et ovis facta es eius, et audis vocem pastoris tui, et sequeris eum; vide quid tibi de se ostendit, quid de corpore suo, ne in ipso errares, ne in Ecclesia errares, ne quis tibi diceret: Christus est, qui non est Christus; aut Ecclesia est, quae non est Ecclesia. Multi enim dixerunt carnem non habuisse Christum, et non in corpore suo resurrexisse Christum: noli sequi voces eorum. Audi vocem ipsius pastoris, qui indutus est carne, ut quaereret perditam carnem. Resurrexit, et ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ostendit se tibi; vocem eius sequere. Ostendit et Ecclesiam; ne quis te fallat nomine Ecclesiae: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Habes vocem pastoris tui; noli sequi vocem alienorum : et furem non timebis, si vocem pastoris fueris secutus. Unde autem sequeris? Si nec cuiquam hominum dixeris, quasi eius merito, Euge, euge; nec cum gratulatione audieris, ne oleo peccatoris pinguescat caput tuum. Exsultent, et iucundentur in te, omnes qui quaerunt te; et dicant. Quid dicant qui exsultant? Semper magnificetur Dominus. Dicant hoc omnes qui exsultant et quaerunt te. Quid? Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Non tantum magnificetur Dominus, sed etiam semper. Ecce errabas, et aversus ab eo eras: vocavit te; magnificetur Dominus. Ecce inspiravit tibi confessionem peccatorum: confessus es, dedit veniam; magnificetur Dominus. Iam coepisti iuste vivere; iam puto quasi iustum est ut et tu magnificeris. Etenim cum te vocaret errantem, magnificandus erat Dominus; cum tibi confitenti peccata dimisit, magnificandus erat Dominus: modo iam audiens verba eius coepisti proficere, iustificatus es, pervenisti ad quamdam virtutis excellentiam; dignum est ut et tu aliquando magnificeris. Dicant: Semper magnificetur Dominus. Peccator es; magnificetur ut vocet: confiteris; magnificetur ut ignoscat: iam iuste vivis; magnificetur ut regat: perseveras usque in finem; magnificetur ut glorificet. Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant iusti; hoc dicant qui quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Ecce, magnificetur Dominus. Exsultent et iucundentur omnes qui quaerunt eum; et dicant, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare eius. Ab illo est enim illis salus, non a se. Salutare Domini Dei nostri, Salvator Dominus noster Iesus Christus: quisquis diligit Salvatorem, confitetur se sanatum; quisquis se confitetur sanatum, misse se confitetur aegrotum. Dicant ergo, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum: non salutare suum, quasi se ipsi salvent; non quasi salutare hominis, tanquam ab illo salventur. Nolite, inquit, confidere in principes, et in filios hominum, in quibus non est salus. Quare hoc? Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Ergo, Semper magnificetur Dominus. Qui hoc dicunt? Qui diligunt salutare tuum.
7 Ecce magnificetur Dominus; nunquam tu, nusquam tu? In illo aliquid, in me nihil: si autem in illo quidquid ego; ille, non ego. Tu ergo quid? Ego vero egenus et pauper sum. Ille dives, ille abundans, ille nullius indigens. Ecce lumen meum, ecce unde illuminor; quoniam clamo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas. Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; Dominus custodit proselytos. Quid ergo tu? Ego vero egenus et pauper. Ego tanquam pupillus; anima mea tanquam vidua destituta et desolata: auxilium quaero; semper infirmitatem meam confiteor. Ego vero egenus et pauper. Donata sunt mihi peccata; iam coepi sequi praecepta Dei: adhuc tamen egenus et pauper. Unde adhuc egenus et pauper? Quia video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Unde egenus et pauper? Quia, Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam. Adhuc esurio, adhuc sitio: saturitas mea dilata est; non ablata. Ego vero egenus et pauper; Deus, adiuva me. Unde coepit, Deus in adiutorium meum intende; Deus, adiuva me. Rectissime et Lazarus Adiutus interpretari dicitur; ille egenus et pauper, qui ablatus est in sinum Abrahae : et gerit typum Ecclesiae Dei, quae semper confiteri debet adiutorio sibi opus esse. Hoc est verum, hoc est pium. Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare? Quoniam bonorum meorum non eges. Ille non eget nostri; nos egemus ipsius: ideo verus Dominus. Nam tu non valde verus dominus servi tui; ambo homines, ambo egentes Deo. Si autem putas egere tui servum tuum, ut des panem; eges et tu servi tui, ut adiuvet labores tuos: uterque vestrum altero vestrum indiget. Itaque nullus vestrum vere dominus, et nullus vestrum vere servus. Audi verum Dominum, cuius verus es servus: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare tu Dominus? Quoniam bonorum meorum non eges. Quid autem tu? Ego vero egenus et pauper. Ecce egenus et pauper; pascat Deus, sublevet Deus, adiuvet Deus: Deus, inquit, adiuva me.
8 Adiutor et erutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Tu adiutor et erutor: indigeo auxilio, adiuva; implicatus sum, erue. Nemo enim eruet de implicationibus, nisi tu. Circumstant nos nexus diversarum curarum; hinc atque inde dilaniamur quasi spinis et sepibus, ambulamus angustam viam; fortasse haesimus in sepibus: dicamus Deo, Tu es erutor meus. Qui ostendit angustam viam, fecit ut sequeremur. Haec vox perseveret in nobis, fratres Quantumcumque hic vixerimus, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi; iustus sum. Qui dixerit, remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit, Sufficit; ibi haesit. Attende Apostolum, cui non sufficit; vide quomodo se vult adiuvari, donec perveniat: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse; ne illi sibi viderentur apprehendisse, quibus rursus dicit, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire . Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Supra dixerat, Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim; et ibi sequitur, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Si nondum accepit, egenus et pauper est: si nondum perfectus est, egenus et pauper est. Bene dicit: Deus, adiuva me. Sed intelligit aliquid, et excelsius intelligit. Vide tamen quid dicat: Ei autem qui potest super omnia facere superabundantius quam petimus et intelligimus. Vide ergo quia nondum pervenit, nondum apprehendit. Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis. Ille ergo currit, tu haesisti. Ille dicit nondum se perfectum; et tu iam de perfectione gloriaris! Confundantur qui tibi dicunt: Euge, euge. Confundaris inter illos et tu, quia tu tibi dicis: Euge, euge. Qui enim seipsum laudat, sibi dicit: Euge, euge: qui ab aliis laudatur et consentit, non portat oleum secum; deficiunt faces, clausurus est ille ianuam.
9 Hoc ergo nos docuit psalmus iste breviter, charissimi, ex admonitione solemnitatis martyrum, ut intelligamus quia martyres tribulationem hic passi sunt corporalem: nos in quantacumque pace simus, necesse est patiamur tribulationem spiritualem; et necesse est ut inter scandala, et zizania, et paleam gemat Ecclesia et illa massa, donec messis veniat, donec ventilabrum, donec veniat ultima ventilatio, ut separetur palea a frumento, donec ad horreum redigatur. Quod donec fiat, clamemus: Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adiuva me: adiutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris? Quia multi dicunt: Longum est ut veniat Christus. Quid ergo, quia dicimus, Ne tardaveris? venturus est antequam statuit venire? Quid sibi vult hoc votum, Ne tardaveris? Ne mihi tardius videatur quod venturus es. Tibi enim longum videtur; non Deo longum videtur, cui mille anni dies unus est, vel tres horae vigiliae. Sed tu si non habueris tolerantiam, tardum tibi erit: et cum tibi tardum erit, deflecteris ab eo, et eris similis illis qui in eremo fatigati sunt, et festinaverunt a Deo petere delicias, quas illis in patria reservabat; et cum non darentur deliciae in itinere, quibus forte corrumperentur, murmuraverunt adversus Deum, et redierunt corde in Aegyptum ; unde corpore fuerant separati, corde redierunt. Noli ergo tu sic; noli sic: time verbum Domini dicentis, Mementote uxoris Lot. Et ipsa in via, iam liberata de Sodomis, retro respexit; ubi respexit, ibi remansit: facta est statua salis, ut condiat te. Exemplo enim tibi data est, ut tu cor habeas, non remaneas fatuus in via. Attende remanentem, et transi; attende respicientem retro, et tu in anteriora extentus esto, sicut Paulus. Quid est non respicere retro? Quae retro oblitus, inquit. Ideo sequeris vocatus ad supernam palmam de qua postea glorieris. Quia idem Apostolus dicit: Superest mihi corona iustitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die iustus iudex.



   
monumenta.ch > Augustinus > 69